GUASTUM

GUASTUM
GUASTUM
apud Plin. l. 20. c. 7. Tertium genus est in silvis nascens, Isatin dicunt huius folia trita cum polenta vulneribus prosunt, quarto infectores lanarum utuntur, quod guastum vocant: Uti legi iubet, pro glastum Salmas. Herba est multis regionibus quaestuosa, caeruleo colore inficiens, quâ vett. proin Brittannos in bello, ut hostibus eslent formidabiliores, usos scribit Alex. ab Alex. Genial. Dier. i. 1. c. 20. Sed et coniuges eorum eodem succo se pingebant. Plin. l. 22. c. 1. Simile plantagini glastum in Gallia vocatur: quo Brittannorum coniuges nurusque toto corpore oblitae, quibusdam in sacris et nude incedunt, Aethiopum colorem imitantes. Imo onmes se Britanni vitro in ficiebant, quod efficit caeruleum colorem. Caes. Idem autem vitrum Latinorum, quod ἰσάτις Graecorum et Gallorum vett. guastum, quod hodierni guesdum vocant: Isatis nempe sativa, quâ Infectores lanarum uti consuevisle notum. Praeparatur sic: vitidem herbam molis trusatilibus premunt, ut herbaceam saniem excludant: dein abacto liquore digerunt in magnos globos, vos tabulatis in cînerem computrescere sinunt, Pastellum plerisque locis, ab effigie pastillorum, in quem glomerantur, nominantes. Hos cortinis infectoriae coquunt officinae et laneos pannos ac vellera demergunt, ut caeruleum ebibant colorem. Caeruleam vero illam spumam innatantem, quam igni confervescentes eructant cortinae, Indum Galli vocant, hanc ad Pictorum siccantes usum C. du Fresne Gloss.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • GUASTUM Amonium — Guasto di Amone, opp. amplum Italiae, in regno Neapolitano et in Aprutio citeriori, in ora littoralimaris Hadriatici. Unde Marchiones del Vasto dicti, e gente Avalo, prope ostia fluv. Trigni. Hîc operum antiquorum, sumptuosi inprimis praetorii,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Basilica Della Santissima Annunziata Del Vastato — La façade de Carlo Barabino, des années 1820 1830 Latitude Longitude …   Wikipédia en Français

  • Basilica della Santissima Annunziata del Vastato — La façade de Carlo Barabino, des années 1820 1830 Latitude Longitude …   Wikipédia en Français

  • Basilica della santissima annunziata del vastato — La façade de Carlo Barabino, des années 1820 1830 Latitude Longitude …   Wikipédia en Français

  • Waid, der — Der Waid, des s, plur. car. der Nahme einer Pflanze, welche zum Färben gebraucht, und in den wilden Waid und Feldwaid, oder Samenwaid unterschieden wird, Isatis Linn. In engerer Bedeutung wird der aus dieser Pflanze vermittelst der Gährung… …   Grammatisch-kritisches Wörterbuch der Hochdeutschen Mundart

  • Basilique Santissima Annunziata del Vastato — La façade de Carlo Barabino, des années 1820 1830 Présentation Culte Catholique romain …   Wikipédia en Français

  • ANCHUSA — Graecis ἄγχουσα, item πορφυρὶς, a colore rubrae purpurae, Plinio l. 22. c. 20. dicitur praepar arelanas coloribus pretiosis, h. e. substerni coloribus pretiosis, ut conchyliis ac purpuris et cocco. Eâ enim ut et algâmarinâ imbuebantur primo lanae …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GLASTUM — Gallis herbae genus, quo Britanni corpora tingebant, teste Plin. l. 22. c. 1. Simile plantagini glastum in Gallia vocatur: quo Britannorum coniuges nurusque toto corpore oblitae, quibusdam in sacris et nudae incedunt, Aethiopum colorem imitantes …   Hofmann J. Lexicon universale

  • INDICUM — apud Plin l. 35. c. 6. E liquidis coloribus, quos a dominis dari diximus (pingenti) propter magnitudinem pretii, ante omnes est prupurissum, e creta argentaria; Ab hoc maxima auctoritas Indico. Ex India venit, harundinum spumae adhaerescente limo …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ISATIS — Graeca vox, latine Vitrum, Gallis guastum lim, nunc guesdum, Graecis recentioribus πάςιλλον, unde vulgo pastel, quod contusa in pastillos digeratur, herba est tinctoria, quae caeruleo colore in ficit, sicut Indicum, de va ita Salmas. inter alia,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”